- VIRIOLA
- VIRIOLAGlossar, Ψέλιον, armilla Viriolae περιχέρια, ψέλια: Viriola, κλάνιον, ψέλιον. Isidorus, Origin. l. 19. c. 31. eas armillas hôc nomine indigitatas vult, quae Viris victoriae causâ conferrentur. Per diminutionem a Viria deductam Viriolam, probant Barn. Brissonius, Calvinus, Lexic. Iurid. Becmannus, Origin. Et quidem Viriae meminit Tertullian. Pallio, c. 4. Utique, sicut vestigia caestuum Viria occupavit. Ambrosius, quid essent, disertius explicavit, de Abrah. c. 9. Hans Virias, quae manum in materiali auro ornarent, sed spirituali actu levarent. E quo loco Virias manum exornâsse discimus, quemadmodum Viriolae. quas ideo cum armillis iungunt Iurisconsulti. Ulpianus, Leo. 25. §. 10. ff. de auro et argento leg. Inaures, armillae, Viriolae, annuli praeter signatorios. Ut merito miretur Lazarum Bayfium, Virum alioqui doctissimum, nihil de Viriolis apud probatos Auctores se invenisse confitentem, l. de Vasculis, Thom. Bartholinus: idemque eundem non sine ratione arguat, quod de colli ornamento Viriolas ex Smaragdo, in Lege de Medico interpretatur. Diversum enim plane fuit ab his monile, de quo Iuvenalis, Sat. 6. v. 458.Quum virides gemmas collo circumdedit.Inter muliebria ornamenta refert Ulpianus, l. c. Hinc apud Tertullianum similiter ubi supra: Cinaedus, inquit, Clitomachus, quum ex pugile in feminam transiisset; Viriolas induxit corporis cicatricibus. Et, sicut vestigia caestuum Viria occupavit: ita et endromidis solocem aliqua multicia synthesis exstrusit. Ubi vestigia caestuum cicatrices sunt, quas in capite plerumque ostentabant pugiles. Hinc, quum in MS. inveniatur virus pro Viria, putat Polyhistor Salmasius, Not. ad Pallium Tertull. Birus reponendum seu Berus, quod tutulus erat, capitis tegmen cicatricibus in capite occultandis accommodatum. Interea non refugit vulgatam lectionem, ut Viriae armillae sint feminarum, quas locô caestuum inseruit brachiis Clitomachus, postquam in feminam de Viro esset mutatus. Et quidem illam plane ad Afri mentem iudicat necessariam Bartholinus: Nam caestus manibusque et lacertis in luctationibus inducti, quos effeminatus iam Cinaedus cum armillis permutavit; et ex caestibus vestigia, non capiti, sed brachiis, impressa. Quin possunt vestigia nudô sensu de caestuum loco explicari, in quem successêre Viriae seu Armillae, Vide Martialem, l. 11. Epigr. 22. Imo feminarum adeo hae propriae, ut in nomina quoque transierint. Ita Lapis antiquus, apud Insubres, quem ex aedibus Nicolai Castillionei publico dedit Bonaventura Castillioneus: V. F. Petronius. Gemellus. Vivir. sibi. et Viriae. L. C. Lucillae. uxori. Vide Thom. Bartholinum, Schedio de Armillis Veterum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.